| xvii Kal. Apr. 43 Cordubae | |
| C. ASINIUS POLLIO CICERONI S. D. | |
| Minime mirum tibi debet videri nihil me scripsisse de re | 10.31.1.1 |
| publica postea quam itum est ad arma. nam saltus Castu- | |
| lonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc | |
| frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequa- | |
| quam tanta in mora est quanta qui locis omnibus dispositi ab | 5 |
| utraque parte scrutantur tabellarios et retinent. itaque, nisi | |
| nave perlatae litterae essent, omnino nescirem quid istic | |
| fieret. nunc vero nactus occasionem, postea quam navigari | |
| coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam | |
| ad te. | 10 |
| Ne movear eius sermonibus quem, tametsi nemo est qui | 2.1 |
| videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt | |
| homines, periculum non est. adeo est enim invisus mihi ut | |
| nihil non acerbum putem quod commune cum illo sit. | |
| natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis | 5 |
| cupiditatem. itaque illud initium civilis belli saepe deflevi. | |
| cum vero non liceret mihi nullius partis esse quia utrubique | |
| magnos inimicos habebam, ea castra fugi in quibus plane | |
| tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum. compulsus | |
| eo quo minime volebam, ne in extremis essem, plane pericula | 10 |
| non dubitanter adii. Caesarem vero, quod me in tanta | 3.1 |
| fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco | |
| habuit, dilexi summa cum pietate et fide. quae mea sententia | |
| gerere mihi licuit ita feci ut optimus quisque maxime pro- | |
| barit; quod iussus sum eo tempore atque ita feci ut appareret | 5 |
| invito imperatum esse. cuius facti iniustissima invidia | |
| erudire me potuit quam iucunda libertas et quam misera | |
| sub dominatione vita esset. | |
| Ita, si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, | |
| quicumque is est, ei me profiteor inimicum; nec periculum | 10 |
| est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer. sed | 4.1 |
| consules neque senatus consulto neque litteris suis praece- | |
| perant mihi quid facerem; unas enim [post] Id. Mart. demum | |
| a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu | |
| scribam me et exercitum in potestate eius futurum. * * * | 5 |
| quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se | |
| consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit. nam | |
| quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones | |
| ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram | |
| transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod | 10 |
| perferri litterae nulla condicione potuerunt; sescentis enim | |
| locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido | |
| tabellarii. illud me Cordubae pro contione dixisse ne<mo> | 5.1 |
| vocabit in dubium, provinciam me nulli nisi qui ab senatu | |
| missus venisset traditurum. nam de legione tricensima tra- | |
| denda quantas con<ten>tiones habuerim quid ego scribam? | |
| qua tradita quanto pro re publica infirmior fuerim futurus | 5 |
| quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius | |
| quicquam putare esse. qua re eum me existima esse qui | |
| primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane | |
| studeo esse salvos), deinde qui et me et rem publicam | |
| vindicare in libertatem paratus sim. | 10 |
| Quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione | 6.1 |
| tua mihi gratius est. invideo illi tamen quod ambulat et | |
| iocatur tecum. quaeres quanti aestimem. si umquam licuerit | |
| vivere in otio, experieris. nullum enim vestigium abs te | |
| discessurus sum. | 5 |
| Illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo | |
| in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei publicae | |
| magis satis facere possim. ego quidem, etsi mihi tutius ac | |
| minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali | |
| tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis, | 10 |
| quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, | |
| ut nunc est, cum exercitu proficisci. deinde ex litteris quas | |
| Pansae misi cognosces omnia; nam tibi earum exemplar misi. | |
| XVII Kal. Apr. Corduba. |