| vi Id. Iun. 43 | |
| C. ASINIUS POLLIO CICERONI | |
| Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere | 10.32.1.1 |
| auri, maiore argenti coacto de publicis exactionibus, ne | |
| stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et | |
| triduum tempestate retentus ad Calpem Kal. Iun. traiecit | |
| sese in regnum Bogudis plane bene peculiatus. his rumoribus | 5 |
| utrum Gadis referatur an Romam (ad singulos enim nuntios | |
| turpissime consilia mutat) nondum scio. | |
| Sed praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec | 2.1 |
| quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae C. Caesar: | |
| ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem | |
| summo ludorum die anulo aureo donatum in XIIII sessum | |
| deduxit (tot enim fecerat ordines equestris loci); quattuor- | 5 |
| viratum sibi prorogavit; comitia bienni biduo habuit, hoc | |
| est renuntiavit quos ei visum est; exsules reduxit, non horum | |
| temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus trucidatus | |
| aut expulsus est Sex. Varo pro consule. | |
| Illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis | 3.1 |
| praetextam de suo itinere ad L. Lentulum pro consule | |
| sollicitandum posuit, et quidem, cum ageretur, flevit memoria | |
| rerum gestarum commotus; gladiatoribus autem Fadium | |
| quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in | 5 |
| ludum bis gratis depugnasset, auctor<ar>e sese nolebat et ad | |
| populum confugerat, primum Gallos equites immisit in | |
| populum (coniecti enim lapides sunt in eum cum abriperetur | |
| Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum com- | |
| bussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, | 10 |
| manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero | |
| quiritanti 'c. R. natus sum' responderet 'abi nunc, populi | |
| fidem implora'; bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem | |
| quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia | |
| deformis erat, obiecit. cum huiusce modi portento res mihi | 15 |
| fuit. | |
| Sed de illo plura coram. nunc, quod praestat, quid me | 4.1 |
| velitis facere constituite. tris legiones firmas habeo, quarum | |
| unam, XXVIII, cum ad se initio belli arcessisset Antonius | |
| hac pollicitatione, quo die in castra venisset denarios | |
| quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero | 5 |
| eadem praemia quae suis legionibus (quorum quis ullam | |
| finem aut modum futurum putavit?), incitatissimam retinui | |
| aegre mehercules, nec retinuissem si uno loco habuissem, | |
| utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint; | |
| reliquas quoque legiones non destitit litteris atque infinitis | 10 |
| pollicitationibus incitare. nec vero minus Lepidus ursit me et | |
| suis et Antoni litteris ut legionem XXX mitterem sibi. | |
| Itaque quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui | 5.1 |
| nec eorum periculorum metu quae victoribus illis portende- | |
| bantur deminuere, debetis existimare retentum et conserva- | |
| tum rei publicae esse atque ita credere, quodcumque | |
| imperassetis facturum fuisse, si quod iussistis feci. nam et | 5 |
| provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, | |
| finibus meae provinciae nusquam excessi, militem non modo | |
| legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam | |
| misi et, si quos equites decedentis nactus sum, supplicio | |
| adfeci. quarum rerum fructum satis magnum re publica salva | 10 |
| tulisse me putabo. sed res publica si me satis novisset et | |
| maior pars senatus, maiores ex me fructus tulisset. | |
| Epistulam quam Balbo, cum etiam nunc in provincia | |
| esset, scripsi, legendam tibi misi. etiam praetextam si voles | |
| legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. | 15 |
| VI Id. Iun. Corduba. |