| parte priore Iun. 43 | |
| POLLIO CICERONI S. P. | |
| S. v. b. e. e. q. v. | 10.33.1.1 |
| Quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam | |
| factis Lepidus effecit, qui meos tabellarios novem dies | |
| retinuit; tametsi tantam calamitatem rei publicae quam | |
| tardissime audire optandum est, sed illis qui prodesse nihil | 5 |
| possunt neque mederi. atque utinam eodem senatus consulto | |
| quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque | |
| iussissetis venire! profecto non accepisset res publica hoc | |
| vulnus. quo si qui laetantur in praesentia quia videntur et | |
| duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo | 10 |
| necesse est doleant cum vastitatem Italiae respexerint. nam | |
| et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur | |
| ulla ex parte vera sunt. | |
| Neque ego non videbam quanto usui rei publicae essem | 2.1 |
| futurus si ad Lepidum venissem. omnem enim cunctationem | |
| eius discussissem, praesertim adiutore Planco. sed scribenti | |
| ad me eius modi litteras quas leges et contionibus videlicet | |
| quas Narbone habuisse dicitur similis palparer necesse erat | 5 |
| si vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. | |
| praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta perficerem | |
| proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in | |
| contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam | |
| quae mihi cum Antonio, non maior tamen quam Planco, fuit. | 10 |
| Itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas | 3.1 |
| navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano scripsi, ut | |
| me faceretis certiorem quonam modo plurimum possem | |
| prodesse rei publicae. sed, ut rationem ineo, quo die proelium | |
| Pansa commisit eodem a Gadibus naves profectae sunt; nulla | 5 |
| enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio. et hercules | |
| longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus | |
| penitus in Lusitania legiones in hibernis collocaram. ita porro | |
| festinavit uterque confligere tamquam nihil peius timerent | |
| quam ne sine maximo rei publicae detrimento bellum | 10 |
| componeretur. sed si properandum fuit, nihil non summi | |
| ducis consilio gessisse Hirtium video. | |
| Nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur: | 4.1 |
| Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex vulneribus | |
| mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et | |
| L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum; Hirtino | |
| autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque | 5 |
| Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque | |
| Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse; ibi Hirtium | |
| quoque perisse et Pontium Aquilam; dici etiam Octavianum | |
| cecidisse (quae si, quod di prohibeant, vera sunt, non | |
| mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem | 10 |
| reliquisse, sed habere equitum <V>, legiones sub signis | |
| armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos; | |
| Ventidium quoque se cum legione VII, VIII, VIIII | |
| coniunxisse; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad | |
| extrema et non modo nationes sed etiam servitia concitatu- | 15 |
| rum; Parmam direptam; L. Antonium Alpis occupasse. | |
| Quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec | 5.1 |
| exspectandum quid decernat senatus. res enim cogit huic | |
| tanto incendio succurrere omnis qui aut imperium aut | |
| nomen denique populi Romani salvum volunt esse. Brutum | |
| enim cohortis XVII et duas non frequentis tironum legiones, | 5 |
| quas conscripserat Antonius, habere audio; neque tamen | |
| dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant | |
| ad eum. nam in dilectu non multum spei puto esse, | |
| praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium con- | |
| firmandi sese Antonio dari. anni autem tempus libertatem | 10 |
| maiorem mihi dat propterea quia frumenta aut in agris aut | |
| in villis sunt. itaque proximis litteris consilium meum | |
| expedietur. nam neque deesse neque superesse rei publicae | |
| volo. maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad | |
| me veniri ut die quadragensimo post aut ultra etiam quam | 15 |
| facta sunt omnia nuntientur. |