| xv Kal. Iun. vel paulo post 43 in castris ad Pontem Argenteum | |
| <M.> LEPIDUS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. | |
| M. TULLIO CICERONI | |
| S. v. b. e. e. v. | 10.34.1.1 |
| Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso | |
| L. Antonio cum parte equitatus in provinciam meam venire, | |
| cum exercitu meo ab confluente †ab Rhodano† castra movi | |
| ac contra eos venire institui. itaque continuis itineribus ad | 5 |
| Forum Vocon[t]ium veni et ultra castra ad flumen Argen- | |
| teum contra Antonios feci. P. Ventidius suas legiones tris | |
| coniunxit cum eo et ultra me castra posuit. habebat antea | |
| legionem V et ex reliquis legionibus magnam multitudinem, | |
| sed inermorum. equitatum habet magnum; nam omnis ex | 10 |
| proelio integer discessit, ita ut sint amplius equitum milia | |
| quinque. ad me complures milites et equites ab eo transierunt | |
| et in dies singulos eius copiae minuuntur. Silanus et Culleo | 2.1 |
| ab eo discesserunt. nos etsi graviter ab iis laesi eramus, quod | |
| contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen | |
| nostrae humanitatis et necessitudinis causa eorum salutis | |
| rationem habuimus; nec tamen eorum opera utimur neque | 5 |
| in castris habemus neque ulli negotio praefecimus. | |
| Quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei publicae | |
| deerimus. quae postea egerimus faciam te certiorem. |