| xi Kal. Iun. 43 | |
| <LEPIDUS CICERONI> | |
| Etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos | 10.34a.1.1 |
| certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate et | |
| proinde diligenter ab utroque conservata sunt, tamen non | |
| dubito in tanto et tam repentino motu rei publicae quin non | |
| nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me | 5 |
| indigna ad te delata sint, quae tuum animum magno opere | |
| moverent pro tuo amore in rem publicam. ea te moderate | |
| accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procura- | |
| toribus certior sum factus. quae mihi, ut debent, gratissima | |
| sunt. memini enim et illa superiora quae abs tua voluntate | 10 |
| profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, | |
| quae perpetuo animo meo fixa manebunt. | |
| Abs te, mi Cicero, magno opere peto, si meam vitam, | 2.1 |
| studium, diligentiam, fidem superioribus temporibus in re | |
| publica administranda quae Lepido digna sunt perspecta | |
| habes, ut paria aut eo ampliora reliquo tempore exspectes | |
| et proinde tua auctoritate me tuendum existimes quo tibi | 5 |
| plura tuo merito debeo. | |
| Vale. | |
| D. XI Kal. Iun. ex castris ex Ponte Argenteo. |