| iii Kal. Iun. 43 in Ponte Argenteo | |
| M. LEPIDUS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. PR. | |
| TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE | |
| Si v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. | 10.35.1.1 |
| Deos hominesque testor, p. c., qua mente et quo animo | |
| semper in rem publicam fuerim et quam nihil antiquius | |
| communi salute ac libertate iudicarim. quod vobis brevi | |
| probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset. | 5 |
| nam exercitus cunctus consuetudine<m> sua<m> in civibus | |
| conservandis communique pace seditione facta retinuit | |
| meque tantae multitudinis civium Romanorum salutis atque | |
| incolumitatis causam suscipere, ut vere dicam, coegit. in qua | 2.1 |
| re ego vos, p. c., oro atque obsecro ut privatis offensionibus | |
| omissis summae rei publicae consulatis neve misericordiam | |
| nostram exercitusque nostri in civili dissensione sceleris loco | |
| ponatis. quod si salutis omnium ac dignitatis rationem | 5 |
| habueritis, melius et vobis et rei publicae consuletis. | |
| D. III Kal. <Iun.> a Ponte Argenteo. |