| c. xi Kal. Apr.(?) 44 Romae | |
| D. BRUTUS BRUTO SUO ET CASSIO S. | |
| Quo in statu simus cognoscite. heri vesperi apud me Hirtius | 11.1.1.1 |
| fuit; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima | |
| scilicet et infidelissima. nam se neque mihi provinciam dare | |
| posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam | |
| nostrum; adeo esse militum concitatos animos et plebis. quod | 5 |
| utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud | |
| esse verum quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si | |
| mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae | |
| partes iis in re publica relinquerentur. | |
| Cum in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postu- | 2.1 |
| larem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua | |
| causa proficiscendi honesta quaereretur. haec se impetra- | |
| turum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido; tanta | |
| est hominum insolentia et nostri insectatio. ac si dederint | 5 |
| quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes | |
| iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. | |
| 'Quid ergo est' inquis 'tui consili?' dandus est locus | 3.1 |
| fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut | |
| aliquo terrarum arbitror. si melior casus fuerit, revertemur | |
| Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad | |
| novissima auxilia descendemus. succurret fortasse hoc loco | 4.1 |
| alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius | |
| quam nunc aliquid moliamur. quia ubi consistamus non | |
| habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Cae<ci>lium; | |
| qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores | 5 |
| futuri. satis tempore ad eos accedemus ubi quid valeant | |
| scierimus. pro Cassio et te si quid me velitis recipere, | |
| recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. | |
| Rogo vos quam primum mihi rescribatis; nam non dubito | 5.1 |
| quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me | |
| sit facturus. quem in locum convenire possimus, quo me | |
| velitis venire, rescribite. | |
| Post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postu- | 6.1 |
| lare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. quod illos | |
| nobis concessuros non puto; magnam enim invidiam iis | |
| faciemus. nihil tamen non postulandum putavi quod | |
| aequum esse statuerem. | 5 |