ex. Mai. 44 Lanuvii
BRUTUS ET CASSIUS PRAETORES M. ANTONIO COS.
De tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, 11.2.1.1
non scripsissemus haec tibi; quae profecto, quoniam istum
animum habes, in optimam partem accipies. scribitur nobis
magnam veteranorum multitudinem Romam convenisse iam
et ad Kal. Iun. futuram multo maiorem. de te si dubitemus 5
aut vereamur, simus nostri dissimiles. sed certe, cum ipsi in
tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus
ex municipiis nostros necessarios, neque solum edicto sed
etiam litteris id fecerimus, digni sumus quos habeas tui
consili participes, in ea praesertim re quae ad nos pertinet. 10
qua re petimus a te facias nos certiores tuae voluntatis in 2.1
nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum
veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus;
quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos
salvos et honestos velit. 5
  Nos ab initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate
communi quaesisse exitus declarat. fallere nemo nos potest
nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et fide; sed alius nemo
facultatem habet decipiendi nos. tibi enim uni credidimus et
credituri sumus. maximo timore de nobis adficiuntur amici 3.1
nostri; quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in
mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli
ab aliis quolibet quam a te retineri posse.
  Rescribas nobis ad omnia rogamus. nam illud valde leve 5
est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis quod de
commodis eorum mense Iunio laturus esses. quem enim
impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos
quieturos? non debemus cuiquam videri nimium cupidi
vitae cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et con- 10
fusione omnium rerum.