| prid. Non. Sext. 44 Neapoli | |
| BRUTUS ET CASSIUS PR. S. D. ANTONIO COS. | |
| S. v. b. | 11.3.1.1 |
| Litteras tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas, | |
| minacis, minime dignas quae a te nobis mitterentur. nos, | |
| Antoni, te nulla lacessiimus iniuria neque miraturum | |
| credidimus si praetores et ea dignitate homines aliquid | 5 |
| edicto postulassemus a consule. quod si indignaris ausos esse | |
| id facere, concede nobis ut doleamus ne hoc quidem abs te | |
| Bruto et Cassio tribui. | |
| Nam de dilectibus habitis et pecuniis imperatis, exercitibus | 2.1 |
| sollicitatis et nuntiis trans mare missis quod te questum esse | |
| negas, nos quidem tibi credimus optimo animo te fecisse, | |
| sed tamen neque agnoscimus quicquam eorum et te miramur, | |
| cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam | 5 |
| quin nobis de morte Caesaris obiceres. | |
| Illud vero quem ad modum ferendum sit tute cogita, non | 3.1 |
| licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum | |
| de suo iure decedere quin consul arma minetur. quorum | |
| fiducia nihil est quod nos terreas. neque enim decet aut | |
| convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum | 5 |
| neque est Antonio postulandum ut iis imperet quorum opera | |
| liber est. nos si alia hortarentur ut bellum civile suscitare | |
| vellemus, litterae tuae nihil proficerent; nulla enim minantis | |
| auctoritas apud liberos est. sed pulchre intellegis non posse | |
| nos quoquam impelli et fortassis ea re minaciter agis ut | 10 |
| iudicium nostrum metus videatur. | |
| Nos in hac sententia sumus ut te cupiamus in libera re | 4.1 |
| publica magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas | |
| inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam | |
| amicitiam aestimemus. tu etiam atque etiam vide quid | |
| suscipias, quid sustinere possis; neque quam diu vixerit | 5 |
| Caesar sed quam non diu regnarit fac cogites. deos quaesumus | |
| consilia tua rei publicae salutaria sint ac tibi; si minus, ut | |
| salva atque honesta re publica tibi quam minimum noceant | |
| optamus. | |
| Prid. Non. Sext. | 10 |