| Sept. 43 in Gallia Cisalpina | |
| D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI | |
| Si de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis | 11.4.1.1 |
| peterem ut dignitatem meam tuerere. sed profecto est ita ut | |
| mihi persuasi, me tibi esse curae. progressus sum ad Inalpinos | |
| cum exercitu, non tam nomen imperatorium captans quam | |
| cupiens militibus satis facere firmosque eos ad tuendas | 5 |
| nostras res efficere; quod mihi videor consecutus; nam et | 2.1 |
| liberalitatem nostram et animum sunt experti. cum omnium | |
| bellicosissimis bellum gessi. multa castella cepi, multa | |
| vastavi. non sine causa ad senatum litteras misi. adiuva nos | |
| tua sententia; quod cum facies, ex magna parte communi | 5 |
| commodo inservieris. |