| v Id. Dec. vel paulo post 44 Romae | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Lupus, familiaris noster, cum a te venisset cumque Romae | 11.5.1.1 |
| quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis in quibus | |
| maxime tuto me esse arbitrabar. eo factum est ut ad te | |
| Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset tuas ad | |
| me perferendas. Romam autem veni a. d. V Id. Dec., nec | 5 |
| habui quicquam antiquius quam ut Pansam statim con- | |
| venirem; ex quo ea de te cognovi quae maxime optabam. | |
| Qua re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa | |
| quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam | |
| maxima hortatorem desiderasti. illud tamen breviter signi- | 2.1 |
| ficandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare | |
| atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem | |
| ponere. tu si dies noctesque memineris, quod te facere certo | |
| scio, quantam rem gesseris, non obliviscere profecto quantae | 5 |
| tibi etiam nunc gerendae sint. si enim iste provinciam nactus | |
| erit, cui quidem ego semper amicus fui ante quam illum | |
| intellexi non modo aperte sed etiam libenter cum re publica | |
| bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. | |
| Quam ob rem te obsecro, iisdem precibus quibus senatus | 3.1 |
| populusque Romanus, ut in perpetuum rem publicam domi- | |
| natu regio liberes, ut principiis consentiant exitus. tuum est | |
| hoc munus, tuae partes; a te hoc civitas, vel omnes potius | |
| gentes, non exspectant solum sed etiam postulant. quam- | 5 |
| quam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar | |
| ea pluribus verbis; faciam illud quod meum est, ut tibi | |
| omnia mea officia, studia, curas, cogitationes <in res omnis> | |
| pollicear quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. | |
| quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei publicae | 10 |
| causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi | |
| faveam tuamque dignitatem amplificari velim, me tuis | |
| optimis consiliis, amplitudini, gloriae nullo loco defuturum. |