| xiii Kal. Ian. 44 | |
| <M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.> | |
| Cum tribuni pl. edixissent senatus adesset a. d. XIII Kal. | 11.6a.1.1 |
| Ian. haberentque in animo de praesidio consulum designa- | |
| torum referre, quamquam statueram in senatum ante Kal. | |
| Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum | |
| propositum esset, nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut | 5 |
| de tuis divinis in rem publicam meritis sileretur, quod | |
| factum esset nisi ego venissem, aut etiam, si quid de te | |
| honorifice diceretur, me non adesse. | |
| Itaque in senatum veni mane. quod cum esset animadver- | 2.1 |
| sum, frequentissimi senatores convenerunt. quae de te in | |
| senatu egerim, quae in contione maxima dixerim, aliorum | |
| te litteris malo cognoscere; illud tibi persuadeas velim, me | |
| omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, | 5 |
| quae est per se amplissima, summo semper studio sus- | |
| cepturum et defensurum. quod quamquam intellego me cum | |
| multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum. |