| med. Dec. 44 | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et | 11.7.1.1 |
| Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia | |
| cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit; | |
| reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, | |
| tamen ex Graeceio poteris cognoscere. | 5 |
| Caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere et | 2.1 |
| meminisse volam, ut ne in libertate et salute populi Romani | |
| conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, | |
| ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio | |
| rem publicam liberavisti, quo etiam est res illa maior et | 5 |
| clarior) et adulescentem, vel puerum potius, Caesarem | |
| iudices temere fecisse qui tantam causam publicam privato | |
| consilio susceperit, denique homines rusticos sed fortissimos | |
| viros civisque optimos dementis fuisse iudices, primum | |
| milites veteranos, commilitones tuos, deinde legionem | 10 |
| Martiam, legionem quartam, quae suum consulem hostem | |
| iudicaverunt seque ad salutem rei publicae defendendam | |
| contulerunt. voluntas senatus pro auctoritate haberi debet | |
| cum auctoritas impeditur metu. postremo suscepta tibi | 3.1 |
| causa iam bis est ut non sit integrum, primum Idibus Martiis, | |
| deinde proxime exercitu novo et copiis comparatis. quam ob | |
| rem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut | |
| nihil facias nisi iussus sed ut ea geras quae ab omnibus summa | 5 |
| cum admiratione laudentur. |