| ex. Ian. 43 | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Eo tempore Polla tua misit ut ad te si quid vellem darem | 11.8.1.1 |
| litterarum cum quid scriberem non habebam; omnia enim | |
| erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid | |
| egissent nihildum nuntiabatur. haec tamen scribenda | |
| existimavi: primum senatum populumque Romanum de te | 5 |
| laborare non solum salutis suae causa sed etiam dignitatis | |
| tuae; admirabilis enim est quaedam tui nominis caritas | |
| amorque in te singularis omnium civium. ita enim sperant | |
| atque confidunt, ut antea rege, sic hoc tempore regno te rem | |
| publicam liberaturum. Romae dilectus habetur totaque | 2.1 |
| Italia, si hic dilectus appellandus est cum ultro se offerunt | |
| omnes; tantus ardor animos hominum occupavit desiderio | |
| libertatis odioque diutinae servitutis. de reliquis rebus a te | |
| iam exspectare litteras debemus, quid ipse agas, quid noster | 5 |
| Hirtius, quid Caesar meus; quos spero brevi tempore soci- | |
| etate victoriae tecum copulatos fore. | |
| Reliquum est ut de me id scribam quod te ex tuorum | |
| litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in | |
| re neque umquam defuturum dignitati tuae. | 10 |