| iii Kal. Mai. 43 in castris Regii | |
| D. BRUTUS S. D. M. CICERONI | |
| Pansa amisso quantum detrimenti res publica acceperit non | 11.9.1.1 |
| te praeterit. nunc auctoritate et prudentia tua prospicias | |
| oportet ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se | |
| convalescere posse. ego ne consistere possit in Italia Antonius | |
| dabo operam. sequar eum confestim. utrumque me praesta- | 5 |
| turum spero, ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in | |
| Italia moretur. in primis rogo te ad hominem ventosissimum, | |
| Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit | |
| Antonio sibi coniuncto. nam de Pollione Asinio puto te | |
| perspicere quid facturus sit. multae et bonae et firmae sunt | 10 |
| legiones Lepidi et Asini. | |
| Neque haec idcirco tibi scribo quod te non eadem | 2.1 |
| animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est | |
| Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc | |
| dubium est. Plancum quoque confirmetis oro; quem spero | |
| pulso Antonio rei publicae non defuturum. si se Alpis | 5 |
| Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus collocare | |
| et te de omni re facere certiorem. | |
| III Kal. Mai. ex castris Regio. |