| iii Non. Mai. 43 in castris Dertonae | |
| D. BRUTUS S. D. M. CICERONI | |
| Non mihi rem publicam plus debere arbitror quam me tibi. | 11.10.1.1 |
| gratiorem me esse in te posse quam isti perversi sint in me | |
| exploratum habe[s]; si ta<me>n haec temporis videantur dici | |
| causa, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium | |
| istorum. tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti | 5 |
| ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. inter- | |
| pellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent | |
| quo minus res publica a me commode administrari possit. | |
| quae quanto sit in periculo quam potero brevissime | |
| exponam. | 10 |
| Primum omnium quantam perturbationem rerum urba- | 2.1 |
| narum adferat obitus consulum, quantamque cupiditatem | |
| hominibus honoris iniciat vacuitas non te fugit. satis me | |
| multa scripsisse quae litteris commendari possint arbitror. | |
| scio enim cui scribam. | 5 |
| Revertor nunc ad Antonium. qui ex fuga cum parvulam | 3.1 |
| manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo | |
| omneque genus hominum abripiendo satis magnum nume- | |
| rum videtur effecisse. hoc accessit manus Ventidi, quae trans | |
| Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque | 5 |
| ibi se cum Antonio coniunxit. est numerus veteranorum et | |
| armatorum satis frequens cum Ventidio. | |
| Consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut | 4.1 |
| se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se | |
| teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, | |
| vastet ea loca in quae incurrerit, aut rursus se in Etruriam | |
| referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. quod si me | 5 |
| Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas | |
| angustias Antonium compulissem ut inopia potius quam | |
| ferro conficeretur. sed neque Caesari imperari potest nec | |
| Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est. | |
| Cum haec talia sint, quo minus quod ad me pertinebit | 10 |
| homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. haec | |
| quem ad modum explicari possint aut, a te cum explica- | |
| buntur, ne impediantur timeo. alere iam milites non possum. | 5.1 |
| cum ad rem publicam liberandam accessi, HS mihi fuit | |
| pecuniae <³⁰CCCC>³⁰ amplius. tantum abest ut meae rei | |
| familiaris liberum sit quicquam ut omnis iam meos amicos | |
| aere alieno obstrinxerim. septem numerum nunc legionum | 5 |
| alo, qua difficultate tu arbitrare. non si Varronis thesauros | |
| haberem subsistere sumptui possem. | |
| Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te | |
| certiorem. tu me amabis ita si hoc idem me in te facere | |
| senseris. | 10 |
| III Non. Mai. ex castris Dertona. |