| prid. Non. Mai. 43 in castr in fin Statiellensium | |
| D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI | |
| Eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt quo pueri mei | 11.11.1.1 |
| attulerunt. tantum me tibi debere existimo quantum per- | |
| solvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere | |
| est Antonius, ad Lepidum proficiscitur. ne de Planco quidem | |
| spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me | 5 |
| inciderunt, in quibus quos ad Asinium, quos ad Lepidum, | |
| quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui | |
| ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allo- | |
| brogibus et totius Galliae legatos exspecto; quos confirmatos | |
| domum remittam. | 10 |
| Tu, quae istic opus erunt administrari, prospicies ut ex tua | 2.1 |
| voluntate reique publicae commodo fiant. malevolentiae | |
| hominum in me, si poteris, occurres; si non potueris, hoc | |
| consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis | |
| deterrere possunt. | 5 |
| Prid. Non. Mai. ex castris, <ex> finibus Statiellensium. |