| c. iii Id. Mai. 43 Romae | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Tris uno die a te accepi epistulas, unam brevem, quam | 11.12.1.1 |
| Flacco Volumnio dederas, duas pleniores, quarum alteram | |
| tabellarius T. Vibi attulit, alteram ad me misit Lupus. | |
| Ex tuis litteris et ex Graecei oratione non modo non | |
| restinctum bellum sed etiam inflammatum videtur. non | 5 |
| dubito autem pro tua singulari prudentia quin perspicias, si | |
| aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa | |
| praeclara in rem publicam merita ad nihilum esse ventura. | |
| ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, | |
| cum paucis inermis, perterri<ti>s metu, fracto animo fugisse | 10 |
| Antonium. qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam | 2.1 |
| de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non | |
| ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi | |
| mutasse. itaque homines alii facti sunt. non nulli etiam | |
| queruntur quod persecuti non sitis; opprimi potuisse, si | 5 |
| celeritas adhibita esset, existimant. omnino est hoc populi | |
| maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per quem | |
| eam consecutus sit; sed tamen providendum est ne quae | |
| iusta querela esse possit. res se sic habet: is bellum confecerit | |
| qui Antonium oppresserit. hoc quam vim habeat te existi- | 10 |
| mare malo quam me apertius scribere. |