| c. vii Id. Mai. 43 in castris Pollentiae | |
| D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI | |
| Iam non ago tibi gratias; cui enim re vix referre possum huic | 11.13.1.1 |
| verbis non patitur res satis fieri. attendere te volo quae in | |
| manibus sunt. qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas | |
| litteras diligenter legeris. | |
| Sequi confestim Antonium his de causis, Cicero, non | 5 |
| potui: eram sine equitibus, sine iumentis; Hirtium perisse | |
| nesciebam, Aquilam perisse [ne]sciebam; Caesari non | |
| credebam prius quam convenissem et collocutus essem. hic | |
| dies hoc modo abiit. postero die mane a Pansa sum accersitus | 2.1 |
| Bononiam. cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum | |
| mortuum esse. recurri ad meas copiolas; sic enim vere eas ap- | |
| pellare possum. sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum | |
| pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itinera fecit | 5 |
| multo maiora fugiens quam ego sequens. ille enim iit passim, | |
| ego ordinatim. quacumque iit, ergastula solvit, homines | |
| abripuit; constitit nusquam prius quam ad Vada venit. | |
| quem locum volo tibi esse notum. iacet inter Appenninum | |
| et Alpis, impeditissimus ad iter faciendum. | 10 |
| Cum abessem ab eo milia passuum XXX et se iam | 3.1 |
| Ventidius coniunxisset, contio eius ad me est adlata in qua | |
| petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur; sibi | |
| cum M. Lepido convenire. succlamatum est ei frequenter | |
| a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) | 5 |
| sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare | |
| coeperunt ut Pollentiam iter facerent. cum sustinere eos non | |
| posset, in posterum diem iter suum contulit. | |
| Hac re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam | 4.1 |
| praemisi meumque iter eo contuli. hora ante praesidium | |
| meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus. | |
| sane quam sum gavisus. in hoc enim victoriam puto | |
| consistere * * * | 5 |