| c. iv Id. Iun. 43 Cularone | |
| <PLANCUS IMP. COS. DESIG. ET D. BRUTUS IMP. | |
| COS. DESIG. S. D. PR. TR. PL. SENATUI POPULO | |
| PLEBIQUE ROMANAE> | |
| * * * in spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones | 11.13a.1.1 |
| omnibus suis copiis paris arbitrabantur neque ex Italia tam | |
| celeriter exercitum traici posse credebant. quos ipsi adhuc | |
| satis adroganter Allobroges equitatusque omnis, qui eo | |
| praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu | 5 |
| sustineri facilius posse confidimus. tamen, si quo etiam casu | |
| Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei publicae | |
| iniungant summa a nobis dabitur opera. | |
| Vos magnum animum optimamque spem de summa re | 2.1 |
| publica habere volumus cum et nos et exercitus nostros | |
| singulari concordia coniunctos ad omnia pro vobis videatis | |
| paratos. sed tamen nihil de diligentia remittere debetis | |
| dareque operam ut quam paratissimi [et] ab exercitu | 5 |
| reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam | |
| conspirationem hostium confligamus. qui quidem eas copias | |
| quas diu simulatione rei publicae compararant, subito ad | |
| patriae periculum converterunt. |