| vii Id. Iun. 43 Romae | |
| M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. | |
| Mirabiliter, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias | 11.14.1.1 |
| a te probari de decem viris, de ornando adulescente. sed | |
| quid refert? mihi crede, homini non <parum> glorioso, plane | |
| iam, Brute, frigeo. ὄργανον enim erat meum senatus; id iam | |
| est dissolutum. tantam spem attulerat exploratae victoriae | 5 |
| tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antoni conciso exercitu | |
| ut omnium animi relaxati sint meaeque illae vehementes | |
| contentiones tamquam σκιαμαχίαι esse videantur. | |
| Sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam | 2.1 |
| negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci. | |
| pecuniae quam desideras ratio potest haberi eaque habebitur. | |
| de Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium | |
| tenendo valde tibi adsentior. sed, ut scribis, habes obtrecta- | 5 |
| tores; quos equidem facillime sustineo, sed impediunt tamen. | |
| ex Africa legiones exspectantur. | |
| Sed bellum istuc renatum mirantur homines. nihil tam | 3.1 |
| praeter spem umquam; nam die tuo natali victoria nuntiata | |
| in multa saecula videbamus rem publicam liberatam. hi | |
| novi timores retexunt superiora. scripsisti autem ad me | |
| litteris iis quas Id. Mai. dedisti modo te accepisse a Planco | 5 |
| litteras non recipi Antonium a Lepido. id si ita est, omnia | |
| faciliora; sin aliter, magnum negotium. cuius exitum non | |
| extimesco. tuae partes sunt. ego plus quam feci facere non | |
| possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et | |
| clarissimum videre cupio. | 10 |