| ex. Iun. 43 | |
| M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. | |
| Etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius | 11.15.1.1 |
| fuit quod in summa occupatione tua Planco collegae mandasti | |
| ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. | |
| mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. con- | |
| iunctio tua cum collega concordiaque vestra, quae litteris | 5 |
| communibus declarata est, senatui populoque Romano | |
| gratissima accidit. | |
| Quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis sed | 2.1 |
| tecum ipse certa. plura scribere non debeo, praesertim ad te, | |
| quo magistro brevitatis uti cogito. litteras tuas vehementer | |
| exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. | |
| Vale. | 5 |