| Mai. vel Iun. 43 | |
| M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. | |
| Permagni interest quo tibi haec tempore epistula reddita sit, | 11.16.1.1 |
| utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum ab omni | |
| molestia vacuus esses. itaque ei praecepi quem ad te misi ut | |
| tempus observaret epistulae tibi reddendae. nam quem ad | |
| modum coram qui ad nos intempestive adeunt molesti saepe | 5 |
| sunt, sic epistulae offendunt non loco redditae. si autem, ut | |
| spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille cui mandavi | |
| satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido | |
| me quod velim facile a te impetraturum. | |
| L. Lamia praeturam petit. hoc ego utor uno omnium | 2.1 |
| plurimum. magna vetustas, magna consuetudo intercedit, | |
| quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate | |
| iucundius. magno praeterea beneficio eius magnoque merito | |
| sum obligatus. nam Clodianis temporibus, cum equestris | 5 |
| ordinis princeps esset proque mea salute acerrime pro- | |
| pugnaret, a Gabinio consule relegatus est; quod ante id | |
| tempus civi Romano Romae contigit nemini. hoc cum | |
| populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse | |
| turpissimum est. | 10 |
| Quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam. | 3.1 |
| quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est | |
| magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non | |
| essent, ego suscepi totum negotium. nunc, si me tanti facis | |
| quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes inque | 5 |
| iis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas centurias | |
| conficiat. non tenebo te pluribus. ponam in extremo quod | |
| sentio: nihil est, Brute, cum omnia a te exspectem, quod mihi | |
| gratius facere possis. |