| [M.] CICERO [D.] BRUTO S. [D.] | |
| L. Lamia uno omnium familiarissime utor. magna sunt eius | 11.17.1.1 |
| in me, non dico officia, sed merita eaque sunt populo | |
| Romano notissima. is magnificentissimo munere aedilitatis | |
| perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec | |
| dignitatem ei deesse nec gratiam. sed is ambitus excitari | 5 |
| videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem | |
| Lamiae mihi sustinendam putem. | |
| In ea re quantum me possis adiuvare facile perspicio, nec | 2.1 |
| vero quantum mea causa velis dubito. velim igitur, mi Brute, | |
| tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te | |
| mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni | |
| studio Lamiam in petitione iuveris. quod ut facias, vehe- | 5 |
| menter te rogo. |