| xiv Kal. Iun. 43 | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Etsi ex mandatis quae Galbae Volumnioque ad senatum | 11.18.1.1 |
| dedisti quid timendum putares suspicabamur, tamen | |
| timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua | |
| populique Romani victoria. senatus autem, mi Brute, fortis | |
| est et habet fortis duces. itaque moleste ferebat se a te, quem | 5 |
| omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum | |
| atque ignavum iudicari. etenim cum te incluso spem maxi- | 2.1 |
| mam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis | |
| erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec | |
| vero Lepidum timebamus. quis enim esset qui illum tam | |
| furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle | 5 |
| se dixisset, is in optatissima pace bellum rei publicae | |
| indiceret? | |
| Nec dubito quin tu plus provideas. sed tamen tam recenti | 3.1 |
| gratulatione, quam tuo nomine ad omnia deorum templa | |
| fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat. | |
| quare velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et | |
| fractus sit Antonius; sin aliquid virium forte collegerit, | 5 |
| sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem | |
| deesse nec rei publicae te vivo imperatorem. | |
| XIIII Kal. Iun. |