| ix Kal. Iun. 43 Eporediae | |
| D. BRUTUS S. D. M. CICERONI | |
| Quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te | 11.20.1.1 |
| tuaque officia cogunt, ut timeam. saepe enim mihi cum esset | |
| dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, | |
| homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse | |
| multumque sermonem de te habitum esse; ipsum Caesarem | 5 |
| nihil sane de te questum nisi dictum, quod diceret te dixisse | |
| laudandum adulescentem, ornandum, tollendum; se non | |
| esse commissurum ut tolli possit. hoc ego Labeonem credo | |
| illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adulescente pro- | |
| latum. veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me | 10 |
| credere et tibi ab iis instare periculum, maximeque indignari | |
| quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus | |
| atque omnia ad vestrum arbitrium essent collata. | |
| Haec cum audissem et iam in itinere essem, committendum | 2.1 |
| nondum putavi prius ut Alpis transgrederer quam quid istic | |
| ageretur scirem. nam de tuo periculo, crede mihi iactatione | |
| verborum et denuntiatione periculi sperare eos te perti- | |
| mefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, | 5 |
| et totam istam cantilenam ex hoc pendere ut quam plurimum | |
| lucri faciant. neque tamen non te cautum esse volo et insidias | |
| vitantem. nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius | |
| neque carius. illud vide, ne timendo magis timere cogare, et | 3.1 |
| <tamen,> quibus rebus potest occurri veteranis, occurras: | |
| primum quod desiderant de decem viris facias, deinde de | |
| praemiis, si tibi videtur, agros eorum militum qui cum | |
| Antonio veterani fuerunt iis dandos censeas ab utrisque | 5 |
| nobis. de nummis lente ac ratione habita pecuniae; senatum | |
| de ea re constituturum. quattuor legionibus iis quibus agros | |
| dandos censuistis video facultatem fore ex agris †silani† | |
| et agro Campano. aequaliter aut sorte agros legionibus | |
| adsignari puto oportere. | 10 |
| Haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur sed | 4.1 |
| amor in te et cupiditas oti, quod sine te consistere <non> | |
| potest. ego, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam. | |
| legiones armo, paro. spero me non pessimum exercitum | |
| habiturum ad omnis casus et impetus hominum. de exercitu | 5 |
| quem Pansa habuit legionem mihi Caesar non remittit. | |
| Ad has litteras statim mihi rescribe tuorumque aliquem | |
| mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse | |
| putaris. | |
| VIII<I> Kal. Iun. Eporedia. | 10 |