| prid. Non. Iun. 43 Romae | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Di isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium qui | 11.21.1.1 |
| sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum tecum | |
| solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit | |
| quicum loqui potuerit cui non eadem ista dixerit. te tamen, | |
| mi Brute, sic amo ut debeo quod istud quicquid esset | 5 |
| nugarum me scire voluisti. signum enim magnum amoris | |
| dedisti. | |
| Nam quod idem Segulius veteranos queri quod tu et | 2.1 |
| Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem | |
| essem! quid enim molestius? sed tamen, cum ego sensissem | |
| de iis qui exercitus haberent sententiam ferri oportere, idem | |
| illi qui solent reclamarunt. itaque excepti etiam estis, me | 5 |
| vehementer repugnante. quocirca Segulium neglegamus; | |
| qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam | |
| enim habuit), sed hanc ipsam recentem novam devoravit. | |
| Quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro | 3.1 |
| me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique | |
| carissime, Brute, de me metu libero. ego enim quae provideri | |
| poterunt non fallar in iis; quae cautionem non habebunt de | |
| iis non ita valde laboro. sim enim impudens si plus postulem | 5 |
| quam homini a rerum natura tribui potest. | |
| Quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere | 4.1 |
| cogar, et sapienter et amicissime praecipis, sed velim tibi | |
| persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut | |
| numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae | |
| virtuti proxime accedere. quam ob rem nec metuo quicquam | 5 |
| et cavebo omnia. sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura | |
| sit si ego quicquam timeam. tuis enim opibus et consulatu | |
| tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem | |
| abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset | |
| mihique maxime a te nos unice diligi. | 10 |
| Consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque | 5.1 |
| agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. | |
| itaque cum quidam de collegis nostris agrariam curationem | |
| ligurrirent, disturbavi rem totamque vobis integram re- | |
| servavi. si quid erit occultius et, ut scribis, reconditum, | 5 |
| meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae | |
| perferantur. | |
| Prid. Non. Iun. |