| Iun. vel Quint.(?) 43 | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO | |
| Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis | 11.22.1.1 |
| eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in | |
| modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate | |
| tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum | |
| fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. | 5 |
| magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem | |
| beneficio tuo esse salvum. cuius quidem causa hoc melior | |
| debet esse quod pietate adductus propter patris restitutionem | |
| se cum Antonio coniunxit. qua re etsi minus veram causam | 2.1 |
| habebis, tamen [vel probabilem] aliquam poteris inducere. | |
| Nu<tus> tuus potest hominem summo loco natum, summo | |
| ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissi- | |
| mum, incolumem in civitate retinere. quod ut facias ita a te | 5 |
| peto ut maiore studio magisve ex animo petere non possim. |