| viii Kal. Iun. 43 Eporediae | |
| D. BRUTUS S. D. M. CICERONI | |
| Nos hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabi- | 11.23.1.1 |
| mus. Lepidus commode [de] nobis sentire videtur. omni | |
| timore deposito debemus libere rei publicae consulere. quod | |
| si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus | |
| propriis rei publicae valentibus magnum animum habere | 5 |
| debebas; quem et semper habuisti et nunc Fortuna adiuvante | |
| augere potes. quae tibi superioribus litteris mea manu | 2.1 |
| scripsi terrendi tui causa homines loquuntur. si frenum | |
| momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui | |
| ferre poterint. | |
| Ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, | 5 |
| in Italia morabor. | |
| VIII Kal. Iun. Eporedia. |