| viii Id. Iun. 43 Romae | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. | |
| Narro tibi: antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, | 11.24.1.1 |
| nunc mihi loquax esse videor. te igitur imitabor. quam multa | |
| quam paucis! te recte valere operamque dare ut cottidie | |
| melius; Lepidum commode sentire; tribus exercitibus quidvis | |
| nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula | 5 |
| mi omnem metum abstersisses. sed ut mones, frenum | |
| momordi. etenim, qui te incluso omnem spem habuerim in | |
| te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi | |
| tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae. | |
| Quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae | 2.1 |
| meae veniant, si per hostem licet, non erraris; multa enim | |
| Romae. sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit | |
| antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. | |
| habes amantissimum Servium. nos non desumus. | 5 |
| VIII Id. Iun. |