| xiv Kal. Quint. 43 | |
| M. CICERO S. D. D. BRUTO | |
| Exspectanti mihi tuas cottidie litteras Lupus noster subito | 11.25.1.1 |
| denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego autem, | |
| etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti | |
| sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucun- | |
| dum esse audiebam), <nihil tamen scribere nolebam,> | 5 |
| brevitatem secutus sum te magistro. | |
| Scito igitur in te et in collega spem omnem esse. de Bruto | 2.1 |
| autem nihil adhuc certi; quem ego, quem ad modum | |
| praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non | |
| desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, | |
| quod est non mediocre, minus timeremus. sed quid ago? non | 5 |
| imitor λακωνισμὸν tuum; altera iam pagella procedit. | |
| Vince et vale. | |
| XIIII Kal. Quint. |