| iii Non. Iun. 43 in castris | |
| D. BRUTUS S. D. M. CICERONI | |
| Maximo meo dolore hoc solacio utor quod intellegunt | 11.26.1.1 |
| homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt. | |
| deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex | |
| Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium | |
| dent an decernant! ad senatum litteras misi. crede mihi, nisi | 5 |
| ista omnia fiunt quem ad modum scribo, magnum nos omnis | |
| adituros periculum. rogo te, videte quibus hominibus | |
| negotium detis qui ad me legiones adducant. et fide opus est | |
| et celeritate. | |
| III Non. Iun. ex castris. | 10 |