| med. Oct.(?) 44 in Tusculano | |
| M. CICERO MATIO S. | |
| Nondum satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit | 11.27.1.1 |
| mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici tum utriusque | |
| nostrum amantissimus. nam cum in Tusculanum vesperi | |
| venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore | |
| cum esset, mane venit. quem cum obiurgarem quod parum | 5 |
| valetudini parceret, tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut | |
| me videret. 'num quidnam' inquam 'novi?' detulit ad me | |
| querelam tuam. | |
| De qua prius quam respondeo, pauca proponam. quantum | 2.1 |
| memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te | |
| amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum | |
| multis, amor non habet. dilexi te quo die cognovi, meque | |
| a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus, | 5 |
| ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates | |
| nostras consuetudine conglutinari. tuum tamen erga me | |
| animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum | |
| Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse | |
| putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, | 10 |
| coleret, haberet in suis. multa praetereo quae temporibus | |
| illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata | |
| sunt; graviora enim consecuta sunt. | |
| [et] Initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad | 3.1 |
| Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc ipsum | |
| quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas | |
| consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse | |
| memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum | 5 |
| quas ad me misisti cum Caesari obviam venisses in agro, ut | |
| arbitror, Trebulano. | |
| Secutum illud tempus est cum me ad Pompeium proficisci | 4.1 |
| sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna. quod | |
| officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in | |
| praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et | |
| sibi te amiciorem iudicaverunt? | 5 |
| Veni Brundisium. oblitumne me putas qua celeritate, ut | |
| primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit | |
| adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium | |
| miseriarum metu? | |
| Tandem aliquando Romae esse coepimus. quid defuit | 5.1 |
| nostrae familiaritati? in maximis rebus, quonam modo | |
| gererem me adversus Caesarem, usus tuo consilio sum, in | |
| reliquis officio. cui tu tribuisti excepto Caesare praeter | |
| me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo | 5 |
| sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec | |
| φιλοσοφούμενα scriberem tu me impulisti? post Caesaris | |
| reditum quid tibi maiori curae fuit quam ut essem ego illi | |
| quam familiarissimus? quod effeceras. | |
| Quorsum igitur haec oratio longior quam putaram? quia | 6.1 |
| sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quicquam a me | |
| commissum quod esset alienum nostra amicitia credidisse. | |
| nam praeter haec quae commemoravi, quae testata sunt et | |
| illustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi | 5 |
| possum. omnia me tua delectant, sed maxime maxima, cum | |
| fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, | |
| humanitas, litterae. | |
| Quapropter (redeo nunc ad querelam) ego te suffragium | 7.1 |
| tulisse in illa lege primum non credidi; deinde, si credi- | |
| dissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te | |
| fecisse. dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, | |
| malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam | 5 |
| a te facta sunt proferantur. ea tu si non audis, quid dicam | |
| nescio. equidem si quando audio, tam defendo quam me scio | |
| a te contra iniquos meos solere defendi. defensio autem est | |
| duplex: alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso | |
| suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et humane, ut de | 10 |
| curatione ludorum. | |
| Sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex | 8.1 |
| fuerit, quod mihi quidem videtur, in utramque partem de | |
| tuo officio disputari posse, vel in eam qua ego soleo uti, | |
| laudandam esse fidem et humanitatem tuam qui amicum | |
| etiam mortuum diligas, vel in eam qua non nulli utuntur, | 5 |
| libertatem patriae vitae amici anteponendam. ex his | |
| sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae! | |
| illa vero duo quae maxima sunt laudum tuarum quis aut | |
| libentius quam ego commemorat aut saepius, te et non | |
| suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et | 10 |
| moderandae victoriae? in quo qui mihi non adsentiretur | |
| inveni neminem. | |
| Qua re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro, qui mihi | |
| dedit causam harum litterarum. quibus nisi credideris, me | |
| omnis offici et humanitatis exper<tem> iudicaris, quo nec | 15 |
| mihi gravius quicquam potest esse nec te alienius. |