| Romae | |
| MATIUS CICERONI S. | |
| Magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam | 11.28.1.1 |
| speraram atque optaram habere te de me opinionem co- | |
| gnovi. de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi | |
| aestimabam ut incorrupta maneret, laborabam. conscius | |
| autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni | 5 |
| cuiusquam offenderet animum. eo minus credebam plurimis | |
| atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam persuaderi | |
| potuisse, praesertim in quem mea propensa et perpetua | |
| fuisset atque esset benevolentia. quod quoniam ut volui scio | |
| esse, respondebo criminibus quibus tu pro me, ut par erat | 10 |
| pro tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. | |
| Nota enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem | 2.1 |
| contulerint. vitio mihi dant quod mortem hominis necessari | |
| graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor; aiunt | |
| enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si | |
| iam vicerint obitum eius rei publicae fuisse utilem. sed non | 5 |
| agam astute: fateor me ad istum gradum sapientiae non | |
| pervenisse. neque enim Caesarem in dissensione civili sum | |
| secutus, sed amicum, quamquam re offendebar, tamen non | |
| deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam | |
| dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe | 10 |
| studui. itaque in victoria hominis necessari neque honoris | |
| neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, | |
| minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt | |
| abusi. atque etiam res familiaris mea lege Caesaris deminuta | |
| est, cuius beneficio plerique qui Caesaris morte laetantur | 15 |
| remanserunt in civitate. civibus victis ut parceretur aeque ac | |
| pro mea salute laboravi. | |
| Possum igitur, qui omnis voluerim incolumis, eum a quo | 3.1 |
| id impetratum est perisse non indignari, cum praesertim | |
| idem homines illi et invidiae et exitio fuerint? 'plecteris ergo' | |
| inquiunt, 'quoniam factum nostrum improbare audes.' | |
| o superbiam inauditam! alios in facinore gloriari, aliis ne | 5 |
| dolere quidem impunite licere! at haec etiam servis semper | |
| libera fuerunt, <ut sperarent> timerent gauderent dolerent | |
| suo potius quam alterius arbitrio; quae nunc, ut quidem isti | |
| dictitant, 'libertatis auctores' metu nobis extorquere conan- | |
| tur. sed nihil agunt. nullis umquam periculi terroribus | 4.1 |
| ab officio aut ab humanitate desciscam. numquam enim | |
| honestam mortem fugiendam, saepe etiam appetendam | |
| putavi. | |
| Sed quid mihi suscensent si id opto ut paeniteat eos sui | 5 |
| facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. | |
| at debeo pro civili parte rem publicam velle salvam. id | |
| quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes | |
| tacente me probat, dicendo vincere non postulo. qua re | 5.1 |
| maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas | |
| mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam com- | |
| munionem cum improbis esse posse. an quod adulescens | |
| praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc | 5 |
| aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam? non | |
| faciam, neque quod displiceat committam, praeterquam quod | |
| hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem | |
| casum. quod si aliter essem animatus, numquam quod | |
| facerem negarem, ne et in peccando improbus et in dissimu- | 10 |
| lando timidus ac vanus existimarer. | |
| At ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit | 6.1 |
| curavi. at id ad privatum officium, non ad statum rei | |
| publicae, pertinet. quod tamen munus et hominis amicissimi | |
| memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et | |
| optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti | 5 |
| negare non potui. veni etiam consulis Antoni domum saepe | 7.1 |
| salutandi causa; ad quem qui me parum patriae amantem | |
| esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa | |
| frequentis ventitare reperies. sed quae haec est adrogantia, | |
| quod Caesar numquam interpellavit quin quibus vellem | 5 |
| atque etiam quos ipse non diligebat tamen iis uterer, eos qui | |
| mihi amicum eripuerunt carpendo me efficere conari ne | |
| quos velim diligam! | |
| Sed non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura | 8.1 |
| sit in posterum contra falsos rumores aut ne etiam ii qui me | |
| non amant propter meam in Caesarem constantiam non | |
| malint mei quam sui similis amicos habere. mihi quidem si | |
| optata contingent, quod reliquum est vitae in otio Rhodi | 5 |
| degam. sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae ut recte | |
| fieri semper cupiam. | |
| Trebatio nostro magnas ago gratias quod tuum erga me | |
| animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum | |
| quem semper libenter dilexi quo magis iure colere atque | 10 |
| observare deberem fecit. | |
| Bene vale et me dilige. |