| in. Quint. 44(?) Anagniae | |
| CICERO OPPIO S. D. | |
| Dubitanti mihi, quod scit Atticus noster, de hoc toto consilio | 11.29.1.1 |
| profectionis, quod in utramque partem in mentem multa | |
| veniebant, magnum pondus accessit ad tollendam dubi- | |
| tationem iudicium et consilium tuum. nam et scripsisti | |
| aperte quid tibi videretur et Atticus ad me sermonem tuum | 5 |
| pertulit. semper iudicavi in te et in capiendo consilio pru- | |
| dentiam summam esse et in dando fidem, maximeque sum | |
| expertus cum initio civilis belli per litteras te consuluissem | |
| quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium | |
| an manendum in Italia. suasisti ut consulerem dignitati | 10 |
| meae; ex quo quid sentires intellexi et sum admiratus fidem | |
| tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle | |
| amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum | |
| quam illius voluntas fuit. | |
| Equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te | 2.1 |
| diligi sensi; et cum abessem atque in magnis periculis essem, | |
| et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos | |
| esse memini, et post meum reditum quam familiariter mecum | |
| vixeris quaeque ego de te senserim et praedicarim omnis | 5 |
| qui solent haec animadvertere testis habemus. gravissimum | |
| vero iudicium de mea fide et constantia fecisti cum post | |
| mortem Caesaris [et] totum te ad amicitiam meam contulisti. | |
| quod tuum iudicium nisi mea summa benevolentia erga te | |
| omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non | 10 |
| putabo. | |
| Tu, mi Oppi, conservabis amorem tuum (etsi more magis | 3.1 |
| hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem) | |
| meaque omnia tuebere; quae tibi ne ignota essent Attico | |
| mandavi. a me autem, cum paulum oti nacti erimus, | |
| uberiores litteras exspectato. da operam ut valeas. hoc mihi | 5 |
| gratius facere nihil potes. |