| v Non. Mai. 44 in Pompeiano | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Finem nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, | 12.1.1.1 |
| id est de tota re publica, cogitandi, cuius omnis spes in vobis | |
| est et in D. Bruto; quam quidem iam habeo ipse meliorem | |
| re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta. manabat | |
| enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cottidie ut | 5 |
| ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita | |
| compressum est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab | |
| illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. | |
| Reliqua magna sunt ac multa, sed posita omnia in vobis. | |
| quamquam primum quicque explicemus. nam ut adhuc | 10 |
| quidem actum est, non regno sed rege liberati videmur. | |
| interfecto enim rege regios omnis nutus tuemur, neque vero | |
| id solum, sed etiam quae ipse ille, si viveret, non faceret, | |
| ea nos quasi cogitata ab illo probamus. nec eius quidem | |
| rei finem video. tabulae figuntur, immunitates dantur, | 15 |
| pecuniae maximae discribuntur, exsules reducuntur, senatus | |
| consulta falsa referuntur, ut tantum modo odium illud | |
| hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res | |
| publica iaceat in iis perturbationibus in quas eam ille | |
| coniecit. | 20 |
| Haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, | 2.1 |
| satis iam habere rem publicam a vobis. habet illa quidem | |
| tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare; | |
| sed contenta non est et pro magnitudine et animi et benefici | |
| vestri a vobis magna desiderat. adhuc ulta suas iniurias est | 5 |
| per vos interitu tyranni, nihil amplius. ornamenta vero sua | |
| quae reciperavit? an quod ei mortuo paret quem vivum ferre | |
| non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam | |
| chirographa defendimus? at enim ita decrevimus. fecimus id | |
| quidem temporibus cedentes, quae valent in re publica | 10 |
| plurimum; sed immoderate quidam et ingrate nostra facili- | |
| tate abutuntur. | |
| Verum haec propediem et multa alia coram. interim | |
| velim sic tibi persuadeas, mihi cum rei publicae, quam | |
| semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae | 15 |
| curae esse tuam dignitatem. da operam ut valeas. | |
| Vale. |