| xiii Kal Oct-vi Non Oct 44 Romae | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem | 12.2.1.1 |
| meam. qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem | |
| et rem publicam reciperare. sed homo amens et perditus | |
| multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum | |
| occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam | 5 |
| ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi crimi- | |
| natur nisi ut in me veterani incitentur; quod ego periculum | |
| non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude | |
| communicet. ita nec Pisoni, qui in eum primus invectus est | |
| nullo adsentiente, nec mihi, qui idem tricensimo post die | 10 |
| feci, nec P. Servilio, qui me est consecutus, tuto in senatum | |
| venire licet. caedem enim gladiator quaerit eiusque initium | |
| a. d. XIII Kal. Oct. a me se facturum putavit; ad quem | |
| paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies com- | |
| mentatus esset. quae autem in lustris et in vino commentatio | 15 |
| potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, | |
| vomere suo more, non dicere. | |
| Qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia | 2.1 |
| nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est | |
| profectum. intellegit enim populus Romanus tris esse con- | |
| sularis qui, quia de re publica bene senserint, libere locuti | |
| sint, tuto in senatum venire non possint. nec est praeterea | 5 |
| quod quicquam exspectes. tuus enim necessarius adfinitate | |
| nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum | |
| infinitoque fratris tui plausu dirumpitur. alter item adfinis | |
| novis commentariis Caesaris delenitus est. sed haec tolerabilia, | |
| illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum | 10 |
| consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni | |
| deservire prae se ferat. nam L. Cotta, familiaris meus, fatali | 3.1 |
| quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit; | |
| L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur; | |
| Ser. Sulpicius, et summa auctoritate et optime sentiens, non | |
| adest. reliquos exceptis designatis—ignosce mihi, sed non | 5 |
| numero consularis. habes auctores consili publici. qui | |
| numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes | |
| perditis? | |
| Qua re spes est omnis in vobis. qui si idcirco abestis ut sitis | |
| in tuto, ne in vobis quidem; sin aliquid dignum vestra gloria | 10 |
| cogitatis, velim salvis nobis, sin id minus, res tamen publica | |
| per vos brevi tempore ius suum reciperabit. | |
| Ego tuis neque desum neque deero. qui sive ad me referent | |
| <sive non referent>, mea tamen tibi benevolentia fidesque | |
| praestabitur. | 15 |
| Vale. |