| paulo post vi Non. Oct. 44 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Auget tuus amicus furorem in dies. primum in statua quam | 12.3.1.1 |
| posuit in rostris inscripsit 'parenti optime merito', ut non | |
| modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini. quid dico | |
| 'iudicemini'? iudicemur potius. vestri enim pulcherrimi | |
| facti ille furiosus me principem dicit fuisse. utinam quidem | 5 |
| fuissem! molestus nobis non esset. sed hoc vestrum est; quod | |
| quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem | |
| consili! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit. | |
| quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit? | |
| Consilium omne autem hoc est illorum ut mortem | 2.1 |
| Caesaris persequantur. itaque a. d. VI Non. Oct. productus | |
| in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, | |
| sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici | |
| deberent de proditoribus; de me quidem non dubitanter | 5 |
| quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius | |
| faceret. cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo | |
| viaticum eripuerunt. quid eos interpretari putas cum hoc | |
| faciunt? ad hostem scilicet portari. | |
| O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo | 10 |
| servimus. et tamen me quidem favente magis quam sperante | |
| etiam nunc residet spes in virtute tua. sed ubi sunt copiae? | |
| de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta | |
| cognoscere. | |
| Vale. | 15 |