| iv vel iii Non. Febr.(?) 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses; profecto | 12.4.1.1 |
| reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent, | |
| et quidem praeter ceteros me. quamquam egregios consules | |
| habemus, sed turpissimos consularis; senatum fortem, sed | |
| infimo quemque honore fortissimum. populo vero nihil | 5 |
| fortius, nihil melius, Italiaque universa, nihil autem foedius | |
| Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent | |
| missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, | |
| cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos | |
| intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur, | 10 |
| factique iam in re salutari populares sumus. | |
| Sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses | 2.1 |
| nesciebam. fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. | |
| de Bruto quo propius est eo firmiora videntur esse quae | |
| nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non | |
| insulsis quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum XXX | 5 |
| dies in Syria fuisses. itaque constabat eum recipi in Syriam | |
| non oportere. summa laus et tua et Bruti est quod exercitum | |
| praeter spem existimamini comparasse. scriberem plura si | |
| rem causamque nossem. nunc quae scribo scribo ex opinione | |
| hominum atque fama. tuas litteras avide exspecto. | 10 |
| Vale. |