| post iii Non. Febr. 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum | 12.5.1.1 |
| haberemus quid ageres maximeque ubi esses. loquebantur | |
| omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere | |
| copias. id autem eo facilius credebatur quia simile veri | |
| videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est | 5 |
| consecutus. res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae | |
| cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. | |
| quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res | |
| publica est. a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum | |
| optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis. | 10 |
| Quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius | 2.1 |
| belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur. qui si, | |
| ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore | |
| videbatur. parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod | |
| magno praesidio Bononiam tenebat Antonius. erat autem | 5 |
| Claternae noster Hirtius, ad Forum Cornelium Caesar, | |
| uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias | |
| ex dilectu Italiae compararat. hiems adhuc rem geri pro- | |
| hibuerat. Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris | |
| significat, acturus videbatur. praeter Bononiam, Regium | 10 |
| Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam | |
| rei publicae. tuos etiam clientis Transpadanos mirifice con- | |
| iunctos cum causa habebamus. erat firmissimus senatus | |
| exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est et | |
| rectus. Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus. | 3.1 |
| reliqui partim inertes, partim improbi. non nulli invident | |
| eorum laudi quos in re publica probari vident. populi vero | |
| Romani totiusque Italiae mira consensio est. | |
| Haec erant fere quae tibi nota esse vellem. nunc autem | 5 |
| opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. | |
| Vale. |