| ex. Mart. vel in. Apr.(?) 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire | 12.6.1.1 |
| poteris ex C. Tidio Strabone, viro bono et optime de re | |
| publica sentiente; nam quid dicam 'cupidissimo tui', qui | |
| domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? | |
| itaque eum tibi ne commendo quidem. adventus ipsius ad te | 5 |
| satis eum commendabit. | |
| Tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium | 2.1 |
| bonorum in te et Bruto esse positum si, quod nolim, adversi | |
| quid evenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum | |
| adducta discrimen. Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. | |
| qui si conservatus erit, vicimus; sin, quod di omen avertant, | 5 |
| omnis omnium cursus est ad vos. proinde fac animum tantum | |
| habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam | |
| rem publicam reciperandam. | |
| Vale. |