| c. Non. Mart. 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum | 12.7.1.1 |
| defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere. quae | |
| mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehemen- | |
| ter obstitisset. ea sententia dicta productus sum in contionem | |
| a tribuno pl. M. Servilio. dixi de te quae potui, tanta con- | 5 |
| tentione quantum forum est, tanto clamore consensuque | |
| populi ut nihil umquam simile viderim. id velim mihi | |
| ignoscas quod invita socru tua fecerim. mulier timida vere- | |
| batur ne Pansae animus offenderetur. in contione quidem | |
| Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me | 10 |
| sententiam noluisse dici. sed me haec non movebant, alia | |
| malebam; favebam et rei publicae, cui semper favi, et digni- | |
| tati ac gloriae tuae. | |
| Quod autem et in senatu pluribus verbis disserui <et> dixi | 2.1 |
| in contione, in eo velim fidem meam liberes. promisi enim et | |
| prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum | |
| decreta nostra, sed te ipsum tuo more rem publicam | |
| defensurum. et quamquam nihildum audieramus nec ubi | 5 |
| esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis | |
| quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per | |
| teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae | |
| reciperatam. tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. | |
| Vale. | 10 |