| c. v Id. Iun. 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et incon- | 12.8.1.1 |
| stantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te | |
| arbitror. itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, reno- | |
| vatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et | |
| Planco habemus, <vel,> si verum quaeris, in te et in M. Bruto, | 5 |
| non solum ad praesens perfugium si, quod nolim, adversi quid | |
| acciderit sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. | |
| Nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed | 2.1 |
| certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem | |
| et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito | |
| esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est | |
| tantum quod non populus Romanus a te perfici atque | 5 |
| obtineri posse iudicet. | |
| Vale. |