| med. vel ex. Iun. 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in | 12.9.1.1 |
| scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid | |
| scribam. nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, | |
| tuas autem ignoramus. tamquam enim clausa sit Asia, sic | |
| nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella, | 5 |
| satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore. | |
| Nos, confectum bellum cum putaremus, repente a Lepido | 2.1 |
| tuo in summam sollicitudinem sumus adducti. itaque tibi | |
| persuade maximam rei publicae spem in te et in tuis copiis | |
| esse. firmos omnino exercitus habemus; sed tamen, ut omnia, | |
| ut spero, prospere procedant, multum interest te venire. | 5 |
| exigua enim spes est rei publicae (nam nullam non libet | |
| dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus | |
| tui. | |
| Vale. |