| c. Kal. Quint. 43 | |
| CICERO CASSIO S. | |
| Lepidus, tuus adfinis, meus familiaris, prid. Kal. Quint. | 12.10.1.1 |
| sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique qui | |
| una cum illo a re publica defecerunt; quibus tamen ad | |
| sanitatem redeundi ante Kal. Sept. potestas facta est. fortis | |
| sane senatus, sed maxime spe subsidi tui. bellum quidem cum | 5 |
| haec scribebam sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. | |
| Nos de Dolabella cottidie quae volumus audimus, sed | |
| adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. quod cum | 2.1 |
| ita esset, tamen litteris tuis quas Non. Mai. ex castris datas | |
| acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam | |
| oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire | |
| cum exercitu, ut, si haec ex sententia confecta essent, | 5 |
| consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut | |
| fit in bello, exercitu tuo niteremur. quem quidem ego | |
| exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo. cuius rei | |
| tum tempus erit cum quid opis rei publicae laturus is | |
| exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coeperit. nam | 10 |
| adhuc tantum conatus audiuntur, optimi illi quidem et | |
| praeclarissimi; sed gesta res exspectatur, quam quidem aut | |
| iam esse aliquam aut appropinquare confido. tua virtute | 3.1 |
| magnitudine animi nihil est nobilius. itaque optamus ut | |
| quam primum te in Italia videamus. rem publicam nos | |
| habere arbitrabimur si vos habebimus. | |
| Praeclare viceramus nisi spoliatum, inermem, fugientem | 5 |
| Lepidus recepisset Antonium. itaque numquam tanto odio | |
| civitati Antonius fuit quanto est Lepidus. ille enim ex | |
| turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit. | |
| huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est | |
| magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos | 10 |
| exitus proeliorum. | |
| Persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos | 4.1 |
| exspectari, Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, | |
| victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res | |
| publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet. sunt | |
| enim permulta quibus erit medendum, etiam si res publica | 5 |
| satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. | |
| Vale. |