| Non. Mai. 43 in castris in Syria | |
| CASSIUS PRO COS. S. D. M. CICERONI SUO | |
| S. v. b. e. e. q. v. | 12.12.1.1 |
| Legi tuas litteras in quibus mirificum tuum erga me | |
| amorem recognovi. videbaris enim non solum favere nobis, | |
| id quod et nostra et rei publicae causa semper fecisti, sed | |
| etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis | 5 |
| sollicitus. itaque quod te primum existimare putabam nos | |
| oppressa re publica quiescere non posse, deinde, cum sus- | |
| picarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra | |
| et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas | |
| A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque | 10 |
| compluris Romam misi. scripsi etiam ad senatum litteras, | |
| quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei | |
| obtemperare mihi voluerint. quod si litterae perlatae non | |
| sunt, non dubito quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso | |
| Asiam occupavit, tabellarios meos deprehenderit litterasque | 15 |
| interceperit. | |
| Exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo. habui pollulum | 2.1 |
| morae dum promissa militibus persolvo; nunc iam sum | |
| expeditus. a te peto ut dignitatem meam commendatam tibi | |
| habeas si me intellegis nullum neque periculum neque | |
| laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones | 5 |
| arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad | |
| rem publicam libertatemque defendendam comparavi sed | |
| etiam crudelissimis tyrannis eripui. quos si occupasset | |
| Dolabella, non solum adventu sed etiam opinione et | |
| exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. | 10 |
| Quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re publica | 3.1 |
| meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem | |
| publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. | |
| item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est | |
| in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. | 5 |
| quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam | |
| Apameam tenuisset quoad vi esset expugnata. haec a te | |
| peto non solum rei publicae, quae tibi semper fuit carissima, | |
| sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te | |
| plurimum posse. crede mihi hunc exercitum quem habeo | 4.1 |
| senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de | |
| cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque | |
| habet. qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere | |
| etiam se tibi omnia putabit. | 5 |
| Litteris scriptis audivi Dolabellam in Ciliciam venisse cum | 5.1 |
| suis copiis. proficiscar in Ciliciam. quid egerim celeriter ut | |
| scias dabo operam. ac velim, ut meremur de re publica, sic | |
| felices simus. | |
| Fac valeas meque ames. | 5 |
| Non. Mai. ex castris. |