| Id. Iun. 43 in Cypro Crommyacride | |
| C. CASSIUS Q. S. D. M. CICERONI | |
| S. v. b. e. v. | 12.13.1.1 |
| Cum rei publicae vel salute vel victoria gaudemus tum | |
| instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis | |
| maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis | |
| non possumus. fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod | 5 |
| saepe iam experti sumus. est enim tua toga omnium armis | |
| felicior; quae nunc quoque nobis paene victam rem publicam | |
| ex manibus hostium eripuit ac reddidit. nunc ergo vivemus | |
| liberi, nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime, id | |
| quod maximis rei publicae tenebris comperisti, nunc te | 10 |
| habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem | |
| publicam amoris, et, quae saepe pollicitus es te et taciturum | |
| dum serviremus et dicturum de me tum cum mihi profutura | |
| essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo | |
| quam sentiri a te ipso. neque enim omnium iudicio malim me | 15 |
| a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor | |
| commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non | |
| subita nec convenientia sed similia illis cogitationibus quarum | |
| tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae, | |
| non minimam tibi ipsi, producendum putes. | 20 |
| Sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et | 2.1 |
| merito tibi carissimi; esse etiam debent in re publica proxime | |
| hos cari qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse | |
| cupio tibi copiam. sed tamen non maxima me turba puto | |
| excludi quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia quae | 5 |
| velis et probes producere. animum tibi nostrum fortasse | |
| probavimus; ingenium diutina servitus certe, qualecumque | |
| est, minus tamen quam erat passa est videri. | |
| Nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas | 3.1 |
| potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna | |
| contumacia civitatum tamen satis celeriter habuimus, secuti | |
| sumus classem Dolabellae, cui L. Figulus praeerat. qui spem | |
| saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo | 5 |
| novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere | |
| coepit. nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse | |
| putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in | |
| Bithynia Tillius Cimber compararat, Turullius quaestor | |
| praeerat, Cyprum petivimus. ibi quae cognovimus scribere | 10 |
| ad vos quam celerrime voluimus. | |
| Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laodiceni multo | 4.1 |
| amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus | |
| Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. | |
| castra habet ante oppidum Laodiceam posita et partem muri | |
| demolitus est et castra oppido coniunxit. Cassius noster cum | 5 |
| decem legionibus et cohortibus XX auxiliariis et quattuor | |
| milium equitatu a milibus passuum XX castra habet | |
| posita Πάλτῳ et existimat se sine proelio posse vincere. | |
| nam iam ternis tetrachmis triticum apud Dolabellam est. | |
| nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame | 10 |
| pereat necesse est; ne supportare possit et Cassi classis | |
| bene magna cui praeest Sextilius Rufus et tres quas nos | |
| adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt. te | |
| volo bene sperare et rem publicam, ut vos istic expedistis, | |
| ita pro nostra parte celeriter [iter] nobis expediri posse | 15 |
| confidere. | |
| Vale. | |
| D. Id. Iun. Cypro a Crommyacride. |