| iv Kal. Iun. 43 Pergae | |
| LENTULUS CICERONI SUO S. P. D. | |
| Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in | 12.14.1.1 |
| Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii, ut | |
| reliquias mei laboris colligerem et pecuniam quam primum | |
| Romam mitterem. interim cognovi in Lycia esse classem | |
| Dolabellae ampliusque centum navis onerarias, in quas | 5 |
| exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente | |
| comparasse ut, si Syriae spes eum frustrata esset, con- | |
| scenderet in navis et Italiam peteret seque cum Antoniis et | |
| reliquis latronibus coniungeret. | |
| Cuius rei tanto in timore fui ut omnibus rebus relictis cum | 10 |
| paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. | |
| quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota | 2.1 |
| sublata esset, tamen magna ex parte profligata est, quoniam | |
| quidem classis dissipata est adventus nostri timore; milites | |
| ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam a nobis sunt | |
| exceptae. certe, quod maxime timui, videor esse consecutus | 5 |
| ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis | |
| firmatis durius vobis efficere negotium. | |
| Rhodii nos et rem publicam quam valde spreverint ex | 3.1 |
| litteris quas publice misi cognosces. et quidem multo parcius | |
| scripsi quam re vera furere eos inveni. quod vero aliquid de | |
| iis scripsi mirari noli; mira est eorum amentia. nec me meae | |
| ullae privatim iniuriae umquam <moverunt>; malus animus | 5 |
| eorum in nostra<m> salute<m>, cupiditas partium aliarum, | |
| perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi | |
| non fuit. nec tamen omnis perditos esse puto. sed idem illi | |
| qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui | |
| Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem | 10 |
| tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut | |
| eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate. itaque | |
| eadem superbia in pravitate utuntur. quorum improbitatem | |
| aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum | |
| utile est rei publicae nostrae sed etiam necessarium. | 15 |
| De nostra dignitate velim tibi, ut semper, curae sit et, | 4.1 |
| quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et | |
| ceteris rebus laudi nostrae suffragere. quoniam consulibus | |
| decreta est Asia et permissum est iis ut, dum ipsi venirent, | |
| darent negotium qui Asiam obtinea[n]t, rogo te petas ab iis | 5 |
| ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent | |
| negotium ut Asiam obtineam dum ipsorum alter uter venit; | |
| nam quod hoc properent in magistratu venire aut exercitum | |
| mittere causam non habent. Dolabella enim in Syria est, et, | |
| ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti | 10 |
| veniunt, Cassius eum opprimet. exclusus enim ab Antiochea | |
| Dolabella et in oppugnando male acceptus, nulla alia | |
| confisus urbe, Laodiceam, quae est in Syria ad mare, se | |
| contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum. nam neque | |
| quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum | 15 |
| Cassi sustinere. spero etiam confectum esse iam et oppressum | |
| Dolabellam. | |
| Qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu propera- | 5.1 |
| turos in provincias exire sed Romae acturos consulatum. | |
| itaque, si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae | |
| dent, spero te posse impetrare. praeterea mihi promiserunt | |
| Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt, Verrioque | 5 |
| nostro Pansa adfirmavit se daturum operam ne in suo con- | |
| sulatu mihi succedatur. ego porro non me dius fidius cupidi- | |
| tate provinciae produci longius spatium mihi volo; nam mihi | |
| fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti. quae | |
| ego ne frustra subierim nive, prius quam reliquias meae | 10 |
| diligentiae consequar, decedere cogar valde laboro. nam si | |
| potuissem quam exegeram pecuniam universam mittere, | |
| postularem ut mihi succederetur. nunc, quod Cassio dedi, | |
| quod Treboni morte amisimus, quod etiam crudelitate | |
| Dolabellae aut perfidia eorum qui fidem mihi reique publicae | 15 |
| non praestiterunt, id consequi et reficere volo. quod aliter | |
| non potest fieri nisi spatium habuero. id ut per te consequar | |
| velim, ut solet, tibi curae sit. | |
| Ego me de re publica puto esse meritum ut non provinciae | 6.1 |
| istius beneficium exspectare debeam sed tantum quantum | |
| Cassius et Bruti, non solum illius facti periculique societate | |
| sed etiam huius temporis studio et virtute. primus enim ego | |
| leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem | 5 |
| publicam traduxi Cassioque tradidi, primus dilectus habui | |
| pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, | |
| solus Cassio et rei publicae Syriam exercitusque qui ibi erant | |
| coniunxi; nam nisi ego tantam pecuniam tantaque praesidia | |
| et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire | 10 |
| in Syriam, et nunc non minora pericula rei publicae a Dola- | |
| bella instarent quam ab Antonio. atque haec omnia is feci | 7.1 |
| qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissi- | |
| mus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio | |
| habebam; sed 'πατρίδα ἐμὴν μᾶλλον φιλῶν' omnibus meis | |
| bellum primus indixi. haec etsi adhuc non magno opere | 5 |
| mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec | |
| defatigabor permanere non solum in studio libertatis sed | |
| etiam in labore et periculis. ac tamen, si etiam aliqua gloria | |
| iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque | |
| officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo | 10 |
| plus prodesse rei publicae poterimus. | |
| Filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui ideo | 8.1 |
| quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed me | |
| dius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis | |
| mea causa gaudeo. fratris enim loco mihi est qui ex te natus | |
| teque dignus est. | 5 |
| Vale. | |
| D. IIII Kal. Iun. Pergae. |