| iv Kal. Iun. et iv Non. Iun. 43 | |
| P. LENTULUS P. F. PRO Q. PRO PR. S. D. COSS. | |
| PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE | |
| S. v. l. v. v. b. e. v. | 12.15.1.1 |
| Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam | |
| Macedoniam praesidiaque rei publicae quae M. Brutus, | |
| v. c., tenebat, me contuli et id egi ut per quos celerrime | |
| possent Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem | 5 |
| redigerentur. quod cum pertimuisset Dolabella, vastata | |
| provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis | |
| omnibus crudelissime denudatis ac divenditis, celeriusque Asia | |
| excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius | |
| morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam | 10 |
| primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, | |
| ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam | |
| colligerem, quidque ex ea correptum esset aut quorum id | |
| culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni | |
| re facerem certiores. | 15 |
| Interim cum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum | 2.1 |
| est classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque navis | |
| compluris instructas et paratas in aqua habere, cum iis | |
| navibus quas aut mecum adduxeram aut comparaverat | |
| Patiscus pro q., homo mihi cum familiaritate tum etiam | 5 |
| sen<s>ibus in re publica coniunctissimus, Rhodum deverti | |
| confisus auctoritate vestra senatusque consulto quo hostem | |
| Dolabellam iudicaratis, foedere quoque quod cum iis | |
| M. Marcello Ser. Sulpicio <coss.> renovatum erat, quo | |
| iuraverant Rhodii eosdem hostis se habituros quos senatus | 10 |
| populusque Romanus. | |
| Quae res nos vehementer fefellit. tantum enim afuit ut | |
| illorum praesidio nostram firmaremus classem ut etiam | |
| a Rhodiis urbe, portu, statione quae extra urbem est, | |
| commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos | 15 |
| vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur. quam indigni- | |
| tatem deminutionemque maiestatis non solum iuris nostri | |
| sed etiam imperi populique Romani idcirco tulimus quod | |
| interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de | |
| Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in navis cum | 20 |
| omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere | |
| esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam navis | |
| onerarias, quarum minor nulla erat duum milium ampho- | |
| rum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. huius rei | 3.1 |
| timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia | |
| etiam nostra omnia prius experiri malui. itaque ad illorum | |
| voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum, quam | |
| diligentissime potui, causam rei publicae egi periculumque | 5 |
| omne quod instaret, si ille latro cum suis omnibus navis | |
| conscendisset, exposui. Rhodios autem tanta in pravitate | |
| animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut | |
| hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad | |
| defendendam libertatem propense non crederent esse | 10 |
| factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere | |
| etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam | |
| Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi | |
| fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta | |
| erant et a nobis docebantur. | 15 |
| Qua mente etiam ante nostrum adventum post Treboni | 4.1 |
| indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora | |
| binae profectae erant ad Dolabellam legationes eorum et | |
| quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus | |
| iis qui tum magistratus gerebant. haec sive timore, ut | 5 |
| dictitant, de agris quos in continenti habent sive furore sive | |
| potentia paucorum, qui et antea pari contumelia viros | |
| clarissimos adfecerant et nunc maximos magistratus gerentes, | |
| nullo exemplo neque nostra ex parte <provocati>, neque | |
| nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae | 10 |
| periculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia | |
| Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, cum facile | |
| possent, voluerunt. | |
| Non nullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem | 5.1 |
| detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae | |
| certior fieret de adventu nostro. quam suspicionem con- | |
| secutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia | |
| Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesse- | 5 |
| runt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus | |
| colligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. | |
| itaque cum ab Rhodo cum iis quas habueramus navibus in | |
| Lyciam venissemus, navis onerarias recepimus dominisque | |
| restituimus idemque, quod maxime verebamur, ne posset | 10 |
| Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere | |
| desiimus; classem fugientem persecuti sumus usque Sidam, | |
| quae extrema regio est provinciae meae. | |
| Ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas | 6.1 |
| Syriam Cyprumque petisse. quibus disiectis, cum scirem | |
| C. Cassi, singularis civis et ducis, classem maximam fore | |
| praesto in Syria, ad meum officium reverti, daboque operam | |
| ut meum studium diligentiam vobis, p. c., reique publicae | 5 |
| praestem pecuniamque quam maximam potero et quam | |
| celerrime cogam omnibusque <cum> rationibus ad vos | |
| mittam. si percurrero provinciam et cognovero qui nobis et | |
| rei publicae fidem praestiterunt in conservanda pecunia a me | |
| deposita quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam | 10 |
| hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierunt, | |
| faciam vos certiores. de quibus, si vobis videbitur, si, ut | |
| meriti sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate | |
| firmaveritis, facilius et reliqua exigere vectigalia et exacta | |
| servare poterimus. interea quo commodius vectigalia tueri | 15 |
| provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium | |
| voluntarium necessariumque comparavi. | |
| His litteris scriptis milites circiter XXX, quos Dolabella ex | 7.1 |
| Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam vene- | |
| runt. hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam quae in Syria | |
| est venisse, non receptum conatum esse aliquotiens vi | |
| introire; repulsum semper esse cum magno suo detrimento; | 5 |
| itaque DC circiter amissis, aegris relictis, noctu Antiochea | |
| profugisse Laodiceam versus; ea nocte omnis fere Asiaticos | |
| milites ab eo discessisse; ex his ad octingentos Antiocheam | |
| redisse et se iis tradidisse qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, | |
| ceteros per <A>manum in Ciliciam descendisse, quo ex | 10 |
| numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis | |
| omnibus copiis nuntiatum esse quadridui iter Laodicea | |
| afuisse tum cum Dolabella eo tenderet. | |
| Quam ob rem opinione celerius confido sceleratissimum | |
| latronem poenas daturum. | 15 |
| IIII Non. Iun. Pergae. |