| viii Kal. Iun. 44 Athenis | |
| TREBONIUS CICERONI S. | |
| S. v. b. | 12.16.1.1 |
| Athenas veni a. d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime | |
| optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis sum- | |
| maque modestiae fama. qua ex re quantam voluptatem | |
| ceperim scire potes etiam me tacente. non enim nescis quanti | 5 |
| te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore | |
| omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto | |
| bono, gaudeam. noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis | |
| dare. nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim | |
| tibi a me potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus his | 10 |
| qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu | |
| maxime amas, hoc est optimarum. itaque tibi, quod vere | |
| facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam | |
| nobis, quod eum quem necesse erat diligere qualiscumque | |
| esset talem habemus ut libenter quoque diligamus. | 15 |
| Qui cum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, | 2.1 |
| non modo invitatus sed etiam rogatus est a me ut id potissi- | |
| mum nobis obtinentibus provinciam faceret. cui nos et | |
| caritate et amore tuum officium praestaturos non debes | |
| dubitare. illud quoque erit nobis curae ut Cratippus una cum | 5 |
| eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis in quae | |
| tua cohortatione incitatur futurum. nam illum paratum, ut | |
| video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, | |
| quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. | |
| Vos quid ageretis in re publica, cum has litteras dabam, | 3.1 |
| non sciebam. audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet | |
| cupio esse falsa, ut aliquando otiosa libertate fruamur; quod | |
| vel minime mihi adhuc contigit. ego tamen nactus in | |
| navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi | 5 |
| munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro | |
| honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi. in | |
| quibus versiculis si tibi quibusdam verbis εὐθυρρημονέστερος | |
| videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur | |
| nos vindicabit. ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta | 10 |
| est in eius modi et homines et civis. deinde qui magis hoc | |
| Lucilio licuerit adsumere libertatis quam nobis? cum, etiam | |
| si odio par fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis | |
| dignos habuerit in quos tanta libertate verborum incurreret. | |
| Tu, sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad | 4.1 |
| tuos sermones; namque illud non dubito quin, si quid de | |
| interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem | |
| et rei et amoris tui ferre. vale, et matrem meosque tibi com- | |
| mendatos habe. | 5 |
| D. VIII Kal. Iun. Athenis. |